라틴어 문장 검색

quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:5)
Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:1)
is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus sed perpetuae virtutis est praemium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 10 2:3)
Sed tanto studio ambitales quaestiones magis ac magis inter publicas agendas locum invenerunt et stabile factae sunt invitamentum ad longioris temporis spatium meditandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 217:3)
adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:2)
Ipsa pax timores sumministrabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:5)
Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:1)
Ista ipsa virgo Caelestis pluviarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius medicinarum demonstrator, alia die morituris Socordio et Tenatio et Asclepiodoto sumministrator, nisi se daemones confessi fuerint Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:1)
patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION